Antique cupboards, tables and sideboards are sourced in Brazil. Esto binomium quoddam sive residuum ab ex nominibus duobus a et b confectum, quod dividendum sit per quantitatem c. Dividatur per duodecimam huius, nomen a in quantitatem c et proveniat d. Item dividatur nomen b in eandem c et proveniat e. 2 Iam ex multiplicatione ipsius c in d fiat a et ex multiplicatione ipsius c in e consurget b. Nam divisor in quotientem multiplicatus producit divisum. Igitur, per [S:105] primam secundi Elementorum, ex ductu c in totam de fit tota ab. Et quoniam productum divisum in multiplicantem exhibet multiplicatam; idcirco tota ab, quod est productum, divisa in ipsam c1 multiplicantem, exhibebit ipsam de multiplicatam. Itaque de est quantitas quotiens ex divisione proposita proveniens. 3 Similiter faciendum est, si dividenda quantitas sit trinomium, aut plurium nominum. Sed memento, sicut in antepraemissa pro multiplicatione fecimus, ita et in divisione animadvertere [C:105r] nominum inscriptiones.
|